Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

orthopedic pain management

Caput Primum:
De Computo vel loquela digitorum

De Temporum ratione (Domino iuvante) dicturi necessarium duximus, utilissimam primo, promptissimamque flexus digitorum, paucis demonstrare solertiam, ut cum maximam computandi facilitatem dederimus, tum paratiore legentium ingenio ad investigandam dilucidandamque computando seriem temporum veniamus. Neque enim contemnenda, parvive pendenda est regula, cuius omnes pene sacrae expositores Scripturae, non minus quam literarum figuras monstrantur amplecti. Denique et multi alii alias, et ipse divinae interpres historiae Hieronimus in Evangelicae tractatu sententiae huius adiumentum disciplinae non dubitavit assumere: Centesimus (inquit) et sexagesimus, et tricesimus fructus, quanquam de una terra et de una semente nascitur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias: nam et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli osculo se complectens et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta, ad viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae: unde et in superiore digito deprimuntur: quantoque maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius et praemium. Porro centesimus numerus (quaeso diligenter, Lector, attende) a sinistra transfertur ad dextram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu: quibus in laeva manu, nuptae significantur et viduae: circulum faciens, exprimit virginitatis coronam.

    Primo fit indigitatio in laeva manu, tali modo.

Cum ergo dicis Unum, minimum in laeva digitum inflectens, in medium palmae artum infiges.
Cum dicis Duo, secundum a minimo flexum, ibidem impones.
Cum dicis Tria, tertium similiter adflectes.
Cum dicis Quatuor, itidem minimum levabis.
Cum dicis Quinque, secundum a minimo similiter eriges.
Cum dicis Sex, tertium nihilominus elevabis, medio duntaxat solo, qui Medicus appellatur, in medium palmae fixo.
Cum dicis Septem, minimum solum, caeteris interim levatis, super palmae radicem pones.
iuxta quem cum dicis Octo, medicum.
Cum dicis Novem, impudicum e regione compones.
Cum dicis Decem, unguem indicis in medio figes artu pollicis.
Cum dicis Viginti, summitatem pollicis inter medios indicis et impudici artus immittes.
Cum dicis Triginta, ungues indicis et pollicis blando coniunges amplexu.
Cum dicis Quadraginta, interiora pollicis lateri vel dorso indicis superduces, ambobus duntaxat erectis.
Cum dicis Quinquaginta, pollicem exteriore artu instar Graecae litterae gamma Γ curvatum, ad palmam inclinabis.
Cum dicis Sexaginta, pollicem (ut supra) curvatum, indice circumflexo diligenter a fronte praecinges.
Cum dicis Septuaginta, indicem (ut supra) circumflexum pollice immisso superimplebis, ungue duntaxat illius erecta trans medium indicis artum.
Cum dicis Octoginta, indicem (ut supra) circumflexum, pollice in longum tenso implebis, ungue videlicet illius in medium indicis artum infixa.
Cum dicis Nonaginta, indicis inflexi ungulam radici pollicis infiges.

Hactenus in laeva,
Centum vero in dextera, quemadmodum Decem in laeva facies.
Ducenta, in dextera: quemadmodum Viginti in laeva.
Trecenta, in dextera: quemadmodum Triginta in laeva.
Eodem modo et caetera usque ad DCCCC.
Item Mille, in dextera: quemadmodum Unum in laeva.
Duo millia, in dextera: quemadmodum Duo in laeva.
Tria millia, in dextera: quemadmodum Tria in laeva.
Et caetera usque ad novem millia.
Porro cum dicis decem millia, laevam in medio pectore supinam appones, digitis tantum ad collum erectis.
Viginti millia cum dicis, eamdem pectori expansam late superpones.
Triginta millia cum dicis, eadem prona, sed erecta, pollicem cartilagini medii pectoris immittes.
Quadraginta millia cum dicis, eamdem in umbilico erectam supinabis.
Quinquaginta millia cum dicis, eiusdem pronae, sed erectae, pollicem umbilico impones.
Sexaginta millia cum dicis, eadem prona femur laevum desuper comprehendes.
Septuaginta millia cum dicis, eamdem supinam femori superpones.
Octoginta millia cum dicis, eamdem pronam femori superpones.
Nonaginta millia cum dicis, eadem lumbos apprehendes, pollice ad inguina verso.
At vero Centum millia et Ducentum millia, et caetera usque ad DCCCC millia, eodem quo diximus ordine in dextera corporis parte complebis.
Decies autem Centena millia cum dicis, ambas sibi manus, insertis invicem digitis implicabis.

Est et alterius modi computus, articulatim decurrens: qui, quoniam specialiter ad Paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius explicabitur. Potest autem et de ipso quem praenotavi computo quaedam manualis loquela, tam ingenii exercendi quam ludi agendi gratia figurari: qua litteris quis singillatim expressis verba, quae iisdem litteris contineantur, alteri qui hanc quoque noverit industriam, tametsi procul posito, legenda atque intellegenda contradat, vel necessaria quaeque per haec occultius innuendo significans vel imperitos quosque quasi divinando deludens. Cuius ordo ludi vel loquelae talis est: cum primam alphabeti litteram intimare cupis, unum manu teneto: cum secundam duo; cum tertiam, tria. Et sic ex ordine caeteras.

Verbi gratia: si amicum inter insidiatores positum ut caute rem agat, admonere desideras: III, et I, et XX, et XIX, et V, et I, et VII et V, digitis ostende: Huius namque ordinis literae, Caute age, significant. Potest et ita scribi, si causa secretior exigat. Sed haec Graecorum computo literisque facilius disci simul atque agi possunt, qui non, ut Latini, paucis iisdemque geminatis suos numeros solent exprimere litteris, verum toto alphabeti sui charactere in numerorum figuras expenso, tres qui plus sunt numeros notis singulis depingunt, eumdem pene numeri figurandi, quem scribendi alphabeti ordinem sequentes, hoc modo:
  ΑI  ΞLX
  ΒII  ΟLXX
  ΓIII  ΠLXXX
  ΔIV  ЧXC
  ΕV  ΡC
  ςVI  ΣCC
  ΖVII  ΤCCC
  ΗVIII  ΥCCCC
  ΘIX  ΨD
  ΙX  ΧDC
  ΚXX  ΦDCC
  ΛXXX  ΩDCCC
  ΜXL  DCCCC
  ΝL    

Qui et ideo mox ut numeros digitis significare didicerint, nulla interstante mora, litteris quoque pariter iisdem praefigere sciunt. Verum haec hactenus. Nunc ad tempora, quantum ipse temporum conditor ordinatorque Dominus adiuvare dignabitur, exponenda veniamus.


ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen