Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XXVIII:
De effectiva lunae potentia

De effectiva lunae potentia beatus antistes Ambrosius in libro quarto Hexameron ita commemorat: <<Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte eius ac fratre memoravimus, siquidem in id se induit ministerium in quod et frater, ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructibus. Habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem tota die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguae noctis tempore ros reponat. Nam et ipsa luna larga roris asseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere, et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis dicit Christus ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis. Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit cum resurgit nova, et cum sit imminuta cumuletur, in quo grande mysterium est. Nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu eius quae fuerint exinanita cumulantur, ut animantium cerebra maritimorum humida: siquidem pleniores ostreae reperiri ferantur multaque alia, cum globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio compererunt.>> Haec beati Ambrosii verba etiam architectorum omnium ars et quotidianus usus adfirmat, qui observandum praecipue docent ut a quinta decima luna usque ad vicesimam et secundam arbores praecidantur, ex quibus vel liburnae texendae, vel publica quaeque sunt opera facienda. His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam in eodem anno, interna vermium labe exesa in pulverem vertitur. Qui hoc quoque observant, ut post solstitium aestivum, id est, post mensem Julium, et Augustum, usque ad Calendas Januarias materias caedant. His namque mensibus arescente humore, sicciora, et ideo fortiora, sunt ligna. Sed et lapis selenites in Perside potentiae lunaris effectum mirifice demonstrat, qui lunae continens imaginem, fulgore candido niveoque translucet, atque iuxta cursum astri ipsius vel augeri diebus singulis perhibetur, vel minui. His consentanea Basilius Caesare Cappadociae reverendissimus antistes in sexto Hexameron libro scribit, dicens: <<Opinor autem quod et animalibus creandis, caeterisque omnibus quae terra producit, non parva confertur ex lunae mutatione formatio; modo enim laxiora eorum corpora videntur et vacua, cum senescit; modo integra et repleta, cum crescit, quoniam humorem quemdam cum calore permixtum interius his latenter infundit. Quod ita esse demonstrant hi qui sub dio dormientes lucente luna, postquam surrexerint, inveniunt capita sua largissimo rore madentia. Sed et recentes carnes si sub luna iacuerint, fluida mox putredine corrumpuntur. Idemque significat pecorinum cerebrum, vel etiam viscera marinorum animalium, quae sunt humectiora, necnon arborum medullae.>> Et paulo post: << Sed aeris motus iisdem ipsis commutationibus continetur, sicut lunae novitas attestatur, quae ex longa plerumque serenitate subito nubium glomerationes et pertubationes exsuscitat. Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus, concitari locorum accolae prodiderunt. Euripi etiam in utramque partem soliti sunt propria leniter fluenta convertere reliquo omni tempore; cum vero luna nascitur nullo modo possunt quiescere, sed vehementi fervore semper exaestuant, donec luna rursus appareat sedationem commotis turbinibus allatura.>>


ad initium  home
<< Index >>