Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XXXI:
De dispari longitudine dierum et vario statu umbrarum

Et quidem aequinoctialis dies omni mundo aequalis et una est; verum solstitialis et caeteri omnes diversae longitudinis pro ratione climatum disparium sunt et umbrarum, quod et libri vel Christianorum, vel gentilium industria editi, et testes idonei, qui de utrisque partibus, et borealibus scilicet et meridianis advenere, luce clarius pandunt. Denique beatus Ambrosius, in libro quarto Hexameron, de temporibus et discursu solis disputans, ait inter caetera: <<Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est diei vel fine, et hoc apud nos in parte occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fiunt in partibus meridianis, eo quod solem habentes super verticem suum, undique per circuitum illuminentur, unde et άσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto ferri solem, ut per angustiam puteorum aquam, quae in profundo est, viderint refulgere. Esse autem dicuntur in meridiano, qui αμφίσκαι vocantur, eo quo umbram ex utroque latere transmittant.>> Et paulo post: <<Sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum, circa meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere, hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum in Aquilonem sol dirigitur.>> Cui paria scribit Basilius, et ipse in expositione Geneseos. Sed et Plinius secularibus literis, sed non contemnendis, haec ipsa latius exequens ita scribit: <<Vasaque horoscopii non eadem sunt usui in trecentis stadiis, aut ut longissime in quingentis, mutantibus semet umbris solis; itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore, aequinoctii die, paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancona superest quinta tricesima. In parte Italiae, quae Venetia appellatur, iisdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam V millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram iaci, puteumque eius experimenti gratia factum, totum illuminari, ex quo apparet tum solem illi loco supra verticem esse; quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scripsit; constatque in Berenice urbe Troglodytarum, unde stadiis MMMMDCCCXX in eadem Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante sostitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et post eos XC dies in meridiem umbras iaci. Rursus in Meroe insula, quae caput gentis Aethiopum, V millibus stadiorum a Syene, in amne Nilo habitatur, bis anno absumi umbras, sole devicesimam Tauri partem, et quartam decimam Leonis obtinente. In Indiae gente Oretum mons est, Malaeus nomine, iuxta quem umbrae aestate in Austrum, hyeme ad Septentrionem iaciuntur: XV tantum noctibus ibi apparet Septentrio. In India Patalis celeberrimo portu sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt, Septentrionem ibi Alexandro morante adnotatum, prima tantum parte noctis aspici. Onesicritus dux eius scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, Septentrionem non conspici; ex eo loca appelari Ascia, nec horas dinumerari ibi. Et tota Troglodytice umbras bis XLV diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit. Sic fit, ut vario lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et VIII partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haud dubie repromittunt id quod cogit ratio credi, solstitii diebus accedente sole proprius verticem mundi, angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in Insula Thule Pythias Massiliensis scribit, VI dierum navigatione in Septentrionem a Britannia distante.>> Haec de longitudine dispari solstitialium dierum Plinius intexendo, etiam brumalium dierum quae sit in partibus longitudo subintelligendum reliquit. Sed et noctis utroque tempore quae sit mensura, aeque clarum reddidit, quia necesse est cuiuscunque sint longitudinis dies, simul et nox XXIIII horarum spacium compleant. Sed notandum quod de Thule aliter scripsit Solinus: <<Thule, inquit, ultima, in qua aestivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum, nox nulla, brumalis solstitio perinde nullus dies.>> Quod Plinius quoque in libro septimo non praetermisit; <<Ultima inquiens, omnium quae memorantur Thule, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus. Cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus fieri arbitrantur.>>


ad initium  home
<< Index >>