Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

Caput LIII:
De epactis solis

Quarto decennovenalis circuli tramite designantur epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies unius semper ternos per annos, duorum autem per annum bissextilem usque ad septimum numerum adiectione crescentes, quarum circulus habet annos quater septenos, id est, XXVIII, quia nimirum non ante potest consummari quam bissextus, qui quarto redire solet anno, cunctos septimanae dies contingat, dominicam videlicet, sextam feriam, quartam feriam, secundam feriam, Sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam, hoc etenim illos ordine percurrit. Cumque suas quaeque anni dies habeat concurrentes, hae quae in circulo adfixae concurrentes sunt, specialiter quae sit nono Calendarum Aprilium feria designant, videlicet ut proprius festivitatis paschalis exordio positae, facillime diem epactarum, vel decimae quartae lunae quota sit feria pandant, ac per hoc ad paschalis inventionem diei dominici planum faciant iter. Contingit autem eadem concurrentium annua dies, quod calculatorem meminisse iuvat, etiam II Calendas Aprilis, VII Idus Aprilis, XVIII Calendarum Maiarum, et XI Calendarum earundem. Cuius circuli talis est cursus, ut quaecunque bissextili anno sunt concurrentes, ipsae et ante quinquennium fuerint, et post annos VI futurae sint. Quae primo post bissextum anno sunt, eaedem et ante annos XI transierint, et post VI redeant. Quae secundo post bissextum, eaedem et ante annos VI transierint, et post XI remeent. Quae tertio post bissextum, ipsae et ante VI annos praeterierint, et post V revertantur. Et huius ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. Notandum sane quod huius gyri solaris, qui XXVIII annis peragitur, causa facit decennovales circulos XXVIII debere compleri, priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in seipsum redeat, ut omnis nimirum huius circuli annus caput circuli decennovenalis instituat. Itemque annus quisque circuli decennovenalis huius caput adsequatur, ac per hoc tota paschalis observantiae series non minus quingentis triginta duobus annis explicetur.




ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen